Eo tempore Isaac habitabat in Gerara, et forte deambulabat, per viam, quae ducit ad puteum viventis et videntis. Egressus enim erat ad meditandum in agro, forte de mora servi. Alia littera habet, ad exercitandum, forte laborans in agro, vel quidpiam operis ad deducendum agens. Rebecca vero, Isaac viso et cognito, quod vir ejus esset, descendens de camelo, et tollens teristrum, vel pallium album, operit, et compsit se. Est autem teristrum genus Arabici vestimenti mulierum. Isaac vero introduxit eam in tabernaculum matris suae, et in tantum dilexit eam, ut dolorem, qui ex morte matris acciderat, temperaret.